MANUS Abschalomi

MANUS Abschalomi
MANUS Abschalomi
2 Sam. c. 18. v. 18. Abschalom autem assumptam statuerat sibi in vita sua statuam, in convalle Regis (dicebat enim, non est mihi silius) ut monum entum statuam nominis mei; quapropter vocavit statuam illam de nomine suo, quaevocatur Manus Abschalomi usque ad diem hunc: Iosepho dicitur Statua, quae sine dubio e marmore fuit. Eam hodieque superesse, in valle Iosaphati, et quidem hominis effigiem habentem; memorant recentiores quidam Itinerariorum Orientis Auctores: Sed cum hominis integri figuram in columnis statuisque exprimere Iudaei non soliti sint, nec imaginis istius ulla alibi mentio occurrat, fidem haec relatio non impetrat. Alii, tum e Iudaeis, tum e Christianis, describunt eam tamquam conditorium seu monumentum ingeniose magnificeque exstructum, ex unico lapide constans et variô ornatu insigne, cum pyramide superstante; quod hodieque superesse aiunt, nullâ re intus, nisi lapidibus, repletum, quos transeuntium quivis eo coniciant, hôc signô detestationem hominis tam scelerati testantes. Verum quidquid de hoc aedificio sit, Absolonis esse non potest, quod non monumentum, sed statua solum in Sacris appellatur, seu manus: quam ille videtur velut tropaeum ac victoriae signum exstruxisse, quemadmodum de Saule Rege legimus, postquam Amalecitas devicisset, 1 Samuel c. 15. v. 12. Deinde surgente Schemuele, obviam Schauli mane: —— venerat Schaul Carmelum, ubi ecce constituerat sibi Manum (alii reddunt, stationem, statuam) sed deflectens transivit. Non desunt tamen, qui nomen loci id faciant. Suaviter vero Veterum quidam hallucinati sunt, qui a vest igio manus ab Abschalomo lapidi, e quo monumentum hoc exstructum, impresso, id nominis ei haesisse dixêre etc. Vide Franc. Burmannum Meditat. in 2. Sam. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”